- TETRADITAE
- TETRADITAEGraece τετραδίται, dicti sunt Sabbatiani, quod in festo Paschatis, ceu feriâ IV. ieiunarent: Item Manichaei, aliique qui Quaternitatem pro Trinitate admittebant, Dominico Macro in Hierolex. A' Graeco τετρὰς quaternio, quam vocem in Latium transtulit S. Ambrosius, de Incarn. Domm. c. 7. ubi hac ipsa de re loquens, Nec timeo, ait, ne tetrada videar inducere. Idem Halithgarius in Paenitentiali, ubi feiunare sive tetradas sive Parasceve, ait. Sic autem hic vocat quartam cuiusque hebdomadis feriam, quam non minus olim quidam, ac sextam ieiuniô solebant transigere. Νηςεύειν τὰς τετράδας dixit Socrat. l. 7. c. 21. etc. Vide Car. du Fresne Glossar. et Cl. Suicerum, Thes. Eccles. voce hâc, ubi etiam eos, qui cum Petro Fullone additionem in Trisagio defendebant, sic dictos fuisse, addit. Sed et iam olim sic dicti, qui, quartâ Lunâ editi, infelices habebantur, qualem fuisse Herculem ferunt, cuius proin sidus quartam Lunam appellat L. Florus, Hist. l. 1. c. 18. Vide adagium ἐν τετράδι γεγεννῆςθαιαι.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.